- CIRCAEUM
- CIRCAEUMpromontor. olim Latinorum in Italia. Ptol. nunc Campaniae Regio hodie monte Circelle Leandro; in mare Tyrrhenum excurrit, prope Circaei rudera, cum uno aut altero vico tantum; propter caeli gravitatem et paludes Pomptinas, quibus circumcingitur versus Boream, ita ut eminus Insula videatur. Procopius, Gothicor. l. 1. Circeium haud modicô tractu in mare porrectum, insulae speciem fert, adeoque videtur insula tam praeternavigantibus, quam terrestri itinere praetereuntibus. Quin Strabonis librô quintô, describitur Κιρκαῖονὄρος νησιάζον ςθαλάττη τε καὶ ἕλεσι. Nec multo aliter Servius, in. l. 3. Aen. v. 386. Qui nunc Circeius mons, a circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit; nondum siccatis paludibus, quae eum dividebant a continente. Sed et multo ante Theophrastus. Hist. Plant. l. 5. c. 8. postquam in Latino agro Circeium promontor. descripsit robore, myrtô, ac laurô consitum, addit, Λέγειν τοὺς ἐγχωρίους, ὡς ενταῦθα ἡ Κίρκη κατῴκει καὶ πρότερον ῆ οὐν νῆσον εἶναι τὸ Κιρκαίον, νυν̑ δὲ ὐπὸ ποταμῶν τοῶν προοκεχῶςθαι, καὶ εἶναι ἠϊόνα, τῆς δὲ νήσου τὸ μέγεθος περὶ ὀγδοήκοντα ςταδίους. Virg. l. 7. Aen. v. 10.Proxima Circaeae raduntur litora terrae,Dives inaccessos ubi solis filia lucosAssiduô resonat cuntu. ---- ----Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.